Ave Mundi Spes

5.0/5 rating (1 votes)

Ave mundi spes Maria.
ave mitis, ave pia,
ave charitate plena,
Virgo dulcis et serena.

Sancta parens Iesu Christi
electa sola tu fuisti
esse mater sine viro
et lactare modo miro.

Angelorum imperatrix,
peccatorum consolatrix
consolare me lugentem
in peccatis iam fœentem.

Me defende peccatorem
et ne tuum des honorem
alieno et crudeli:
precor te Regina cæli.

Esto custos cordis mei,
signa me timore Dei;
confer vitæ sanitatem,
da et morum honestatem.

Da peccata me vitare
et quod iustum est amare.

Leave a comment

You are commenting as guest.

  • banner - Iscrivi cdr
  • banner-corali