Gloria laus

RIT. GLORIA, LAUS ET HONOR TIBI SIT, REX CHRISTE REDEMPTOR:
       CUI PUERILE DECUS PROMPSIT HOSANNA PIUM.

Israel es tu Rex, Davidis et inclita proles:
nomine qui in Domini. Rex benedicte, venis.
RIT.

Cœtus in excelsis te laudat cælicus omnis,
et mortalis homo, et cuncta creata simul.
RIT.

Plebs Hebræa tibi cum palmis obvia venit:
cum prece, voto, hymnis adsumus, ecce tibi.
RIT.

Hi tibi passuro solvebant munia laudis:
nos tibi regnanti pangimus ecce melos.
RIT.

Disponibile su

Marco Frisina Official Website | Copyright © 2017 - All Right Reserved

Powered by NOVA OPERA