Jesu dulcis memoria

Jesu dulcis memoria,
dans vera cordis gaudia:
sed super mel et omnia
ejus dulcis præsentia.

Nil canitur suavius,
nil auditur jucundius,
nil cogitatur dulcius
quam Jesus Dei Filius.

Jesu dulcedo cordium,
fons veri lumen mentium,
excedis omne gaudium
et omne desiderium.

Quando cor nostrum visitas
tunc lucet ei veritas,
mundi vilescit vanitas
et intus fervet caritas.

Jesu dulcedo cordium,
fons veri lumen mentium.

Da nobis largus veniam,
amoris tui copiam,
da nobis per præsentiam
tuam videre gloriam.

Disponibile su

Marco Frisina Official Website | Copyright © 2017 - All Right Reserved

Powered by NOVA OPERA