Laudate Dominum

Laudate Dominum in sanctuario eius,
laudate eum in firmamento virtutis eius.

Laudate eum in magnalibus eius,
secundum multitudinem magnitudinis eius.

Laudate eum in sono tubæ,
laudate eum in psalterio et cithara.

Laudate eum in tympano et choro,
laudate eum in chordis et organo.

Laudate eum eum cymbalis benesonantibus,
laudate eum in cymbalis iubilationis,
omne quod spirat, laudet Dominum.

Disponibile su

Marco Frisina Official Website | Copyright © 2017 - All Right Reserved

Powered by NOVA OPERA