Miserere

Miserere mei, Deus,
secundum misericordiam tuam.

Secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam.

Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.

Quoniam iniquitatem meam cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi,
et malum coram te feci.

Ut iustus inveniaris in sententia tua
et æquus in iudicio tuo.

Disponibile su

Marco Frisina Official Website | Copyright © 2017 - All Right Reserved

Powered by NOVA OPERA