Pascha nostrum

Pascha nostrum immolatus est Christus, alleluia:
itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis,
alleluia, alleluia, alleluia.

Confitemini Domino quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dicant nunc qui timent Dominum,
quoniam in sæculum misericordia eius.

Dextera Domini fecit virtutem,
dextera Domini exaltavit me.
Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli.

Disponibile su

Marco Frisina Official Website | Copyright © 2017 - All Right Reserved

Powered by NOVA OPERA