Rorate cœli

Rorate cœli desuper
et nubes pluant iustum.

Ne irascaris Domine,
ne ultra memineris iniquitatis:
ecce civitas Sancti facta est deserta:
Sion deserta facta est:
Ierusalem desolata est:
domus sanctificationis tuæ et gloriæ tuæ,
ubi laudaverunt te patres nostri.

Rorate cœli desuper
et nubes pluant iustum.

Disponibile su

Marco Frisina Official Website | Copyright © 2020 - All Right Reserved

Powered by NOVA OPERA