Salve Mater Misericordiae

Rit. Salve, Mater misericordiae,
Mater Dei et Mater veniae,
Mater spei et Mater gratiae,
Mater plena sanctae laetitiae

1. Salve, decus humani generis.
salve, Virgo dignior ceteris,
quae virgines omnes transgrederis
et altius sedes in superis.
O Maria, o Maria, Mater misericordiae.

2. Salve, felix Virgo puerpera:
nam qui sedet in Patris dextera,
caelum regens et aethera,
intra tua se clausit viscera.
O Maria, o Maria, Mater misericordiae.

3. Te creavit Pater ingenitus,
adamavit te Unigenitus,
fecundavit te Sanctus Spiritus,
tu es facta tota divinitus.
O Maria, o Maria, Mater misericordiae.

4. Te creavit Deus mirabilem,
te respexit ancillam humilem,
te quaesivit sponsam amabilem,
tibi nnmquam fecit consimilem.
O Maria, o Maria, Mater misericordiae.

5. Te beatam laudare cupiunt
omnes iusti, sed non sufficiunt;
multas laudes te concipiunt,
sed in illis prorsus deficiunt.
O Maria, o Maria, Mater misericordiae.

6. Esto, Mater, nostrum solatium;
nostrum esto, tu Virgo, gaudium;
et nos tandem post hoc exsilium,
laetos iunge choris caelestium.
O Maria, o Maria, Mater misericordiae.

Disponibile su

Marco Frisina Official Website | Copyright © 2017 - All Right Reserved

Powered by NOVA OPERA

Informativa

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari al funzionamento ed utili alle finalità illustrate nella cookie policy.
Se vuoi saperne di più o negare il consenso a tutti o ad alcuni cookie, consulta la cookie policy.
Chiudendo questo banner, scorrendo questa pagina, cliccando su un link o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie.
Maggiori informazioni Ok